DENUNTIATIO Belli

DENUNTIATIO Belli
DENUNTIATIO Belli
etiam ubi ius naturae non requirit, honeste tamen et laudabiliter interponitur, puta ut ab offendendo abstineatur, aut delictum paenitentiâ et satisfactione expietur. Namque,
Extrema primo nemo tantavit loco.
Unde Hebraeis praeceptum a Deo, ut civitatem oppugnandam prius ad pacem invitarent, legimus Deuteron. c. 2. v. 9. de quo vide Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 2. Et Cic. Offic. l. 1. c. 11. At belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est? ex quo intelligî potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit, et indictum. Hinc promulgata proelia dixit Enn. Quo faciunt, caduceus apud Graecos; sagmina et hasta sanguinea apud Aequicolas et Roman. porro renuntiatio amicitiae et societatis, post res repetitas 30. dies sollennes; hastae missio iterum, et alia id genus. Quorum tamen magnam partem suo tempore usurpari desiisse, docet nos Arnob. c. Gent. l. 2. imo iam Varron. aevo quaedam fuisse omissa, discimus ex illo, de Ling. Lat. l. 4. vide hanc in rem Hug. Grot. de iure Belli et Pac. l. 3. c. 3. §. 5. cum seqq. ut et supra in voce Clarigatio, item ubi de Fecialibus: de Denuntiatione, vide in Gentilium Sacris usitata, infra voce Prorrhesis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CLARIGATIO — apud Livium, l. 8. c. 14. In Veliternos quod toties rebellâssent, graviter saevitum iussique trans Tiber im habitare: ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille pondo clarigatio esset: nec priusquam aere persolutô, is qui cepisset …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HASTA — I. HASTA Regiae olim dignitatis insigne, Iustin. l. 43. c. 3. cuius traditione quoque feuda collata sunt, sicut posteri virga, festuca baculo prioris vice uti coepêre. Hinc et ferula camboca, pedum, baculus pastoralis, muneris insigne, quod non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • denonciation — faite en justice, Delatio nominis. Denonciation de guerre, Belli denuntiatio …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”